Rozmiar: 15909 bajtów

- 69 -

1320. Dez. 18. Liegnitz.

Der Erbrichter und die Schöppen der Stadt bekennen, dass in gehegtem Dinge der Schmid Cunadus aus Waltersdorf dem Bürgermeister und den Rathmannen der Stadt Liegnitz 4 Mark ewiger Einkünfte überlassen habe und zwar 2 auf dem Garten des Johannes Biberloch, vor der Stadt gelegen, und die andern 2 auf dem Garten Peczold Crutvoyts vor dem hainauer Thor.

Nos Nicolaus aduocatus in Legnicz ceterique scabini ibidem videlicet Jacobus Pannicida, Johannes Longus, Johannes Frankenstein, Hinricus Tuchansdorf, Heinmannus Ottonis, Petrus Hechardi et Ticzco de Cant tenore presencium publice protestamur, quod Cunad Faber de Waltheri villa coram nobis ac in presencia nostra in iudicio bannito constitutus sanus et incolumis, conpos sue discrecionis cum bona voluntate dedit suoque priuilegio resignando porrexit magistro ciuium in Lignicz ad vtilitatem ciuitatis perpetuam quatuor marcas redituum perpetuorum, quarum marcarum quatuor due sunt super orto Johannis Biberloch iacente foris ciuitatem Lignicz prope allodium Rudgeri Megirlini, super festo beati Martini perpetue persoluende, alie vero due marce sunt in orto Peczoldi Crutuoyt iacente ante valuam Haynouiensem in medio vie singulis annis ac perpetue super festo sancti Michahelis requirende. Has quatuor marcas verorum redituum dedit predictus Cunadus ob istam causam videlicet, quod ipse Cunadus debet frui equali ciuilitate in omni suo negocio sicud alter quicunque noster conciuis, cum hac tamen libertate videlicet, quod debet esse liber ab omni exaccione concessione perpetua monetali seu eciam quacunque agrauacione quocunque nomine nominetur ipse et sua hereditas et omnia bona sua, que ipse habet aut alter haberet causa mutui uel societatis causa exceptis tamen vigiliis pro ciuitate faciendis, a quibus non erit exemptus sicud nec alter suus vicinus est exemptus et hoc durabit quamdiu vita eius durabit. Nichilominus ob causam predictorum predictus a ciuitate protegi debet prout melius poterit et defendi. Omnia autem hec predicta et singula facta sunt in iudicio bannito et pleno consilio ciuitatis Ulmanno Steynkeler magistro ciuium et consulibus Hinrico de Rugia, Dithwino, Petro Sibotonis et Sydilmanno Broccotindorf et coram multis senioribus ciuitatis et vt predicta robur et firmitudinem obtineant sigillis scabinorum hoc scriptum fecimus insigniri. Anno domini m°c°c°c°x°x° in octaua sancti Nicolay episcopi.

Altes Privilegb. f. 17 b.


Urkunden-Buch der Stadt Liegnitz und ihres Weichbildes bis zum Jahre 1455 - Herausgegeben dr Friedrich Wilhelm Schirrmacher - Liegnitz 1866



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów